Proverbs 15

Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati praeponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant. . Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil praevidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinae correctioni. . Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: . Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur. . Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio. . Multo enim utilius est simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, etc., . quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non praepedit, adjungit: Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia aeternae spei et internae contemplationis saltu adversa transiliunt. . Humanum est de sententia quasi prudenter prolata laetari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personae cui loquitur, diligenter inquirit. etc. Primus infernus caecitas peccantis animae, et verae lucis scientia carentis, de quo: Psal. 54.. scilicet sponsae suae, pro cujus vita mori dignatus est. in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna praemia reddet. . Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus. Alia translatio: scilicet, Domini in terra viventium, quae, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius. . .
Copyright information for VulgGlossa